Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 1: Versus 18

Christi autem generatio.Sine additamento, Jesu, ponit, ut eum intelligas de quo propheta:Unxit te Deus tuus.Jesus, quod substantialiter illi convenit, angelo reservat, ut qui post dicturus est conceptum de Spiritu sancto, nomen ei proprium ex salvationis officio sublimius declaret.Sic erat.Sicut dictum est, ut ex Joseph, origo Mariae, quae et de David claresceret: et Christus, non ex ejus semine, ut Deus et homo, per genealogiam homo, per hoc, de virgine de Spiritu sancto Deus ostenditur. Sic, inquam, erat ut praescripta est et mox dicetur, sicut postea signis et prodigiis manifestatur, ut totus liber Deum et hominem natum demonstret: quod est credendum ut possit intelligi. Hic enim sensus deficit humanus, ubi non est natura, sed virtus: qui non credit non intelligit quod virgo peperit, quod verbum caro factum est.Cum esset desponsata.ORIG.Ideo desponsata ut significaret Ecclesiam, quae virgo est et sponsa: et ut per Joseph, etc., usque ad desponsatio fiebat per aliquot dies ante assiduam cohabitationem, et interim erat uxor sub custodia viri.Antequam convenirent.Non quod postea convenerint: ut si diceremus antequam poenituerit, morte praeventus est. Non quod postea convenerint; sed ostendit proximum tempus nuptiarum, in quo nuptiarum solemnia celebrantur.Inventa est in utero habens.Invenit Joseph in utero habere, sed non de Spiritu sancto sciebat esse: cum postea ut dubius deliberaret dimittere eam, apostolus autem hoc addit ne interim surreperet suspicio lectori. Quomodo hoc factum sit, et quo ordine, vel in qua civitate Christi conceptio sit celebrata, hoc praetermissum a Luca exponitur.
(* Traductions européennes)